라틴어 문장 검색

Supervacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut verum excutiat, ut innocentiae faveat et, ut appareat, non minorem agi rem periclitantis quam iudicis sciat;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:1)
Cum civibus et ignotis atque humilibus eo moderatius agendum est, quo minoris est adflixisse eos.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:1)
Quibusdam libenter parcas, a quibusdam te vindicare fastidias et non aliter quam ab animalibus parvis sed obterentem inquinantibus reducenda manus est;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:2)
reclamabitur nullam virtutem cuiquam minus debito facere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 12:2)
Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series - id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 49:1)
Non vultis cogitare, quam parva vobis corpora sint ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:6)
Commutatio loci tolerabilis est, si tantum locum mutes ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 91:3)
paupertas tolerabilis est, si ignominia absit, quae vel sola opprimere animos solet."
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 91:4)
Tu liberorum tuorum bonis plurimum gavisa es, minimum usa;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:1)
maior est amor, qui pari periculo minus redimit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:5)
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:1)
Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaveris nihil profuturum dolorem tuum nec illi, quem desideras, nec tibi;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 7:1)
Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaverit nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei, cui praestari videtur;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 25:1)
Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 83:7)
Caesar patruus meus Drusum Germanicum patrem meum, minorem natu quam ipse erat fratrem, intima Germaniae recludentem et gentes ferocissimas Romano subicientem imperio in complexu et in osculis suis amisit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION