라틴어 문장 검색

si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:6)
cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:5)
ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 2:2)
curat Chrysogonus ut eius bona veneant statim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장3)
suscipis onus offici quod te putas sustinere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 4:5)
nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit nisi ei quem fidelem putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장2)
Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 2:2)
neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:3)
recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:9)
itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti providique fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:3)
ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:2)
sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 1:4)
eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 2:2)
atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse - si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 2:3)
VT AVT EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION