라틴어 문장 검색

' Quia scilicet et Macro legem intuenti consentaneum fuit damnare eum qui contra legem munera acceperat, et Caepio cum putaret licere senatui - sicut licet - et mitigare leges et intendere, non sine ratione veniam dedit facto vetito quidem, non tamen inusitato.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 17:2)
Sed mihi manifestus error videtur, ideoque puto nobis quasi scripserit Sabina faciendum, quod ipsa scripsisse se credidit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 2:4)
nondum te puto audisse:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 1:2)
'Me Caesar incestam putat, qua sacra faciente vicit triumphavit!'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 7:3)
Et sane putabam te, quia tunc afuisti, nihil aliud de Liciniano audisse quam relegatum ob incestum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 15:2)
Haec putavi altius et quasi a fonte repetenda, quo magis scires, quam gratum mihi foret si susciperes quod iniungo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:1)
Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare quod est in suo genere perfectum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 7:1)
Quodsi haec, quae sunt et Latina et mea, habere tibi aliquid venustatis videbuntur, quantum putas inesse iis gratiae, quae et a te et Graece proferuntur!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 2:1)
'Quid putamus passurum fuisse si viveret?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 6:2)
Si computes annos, exiguum tempus, si vices rerum, aevum putes;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 5:2)
Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re tam serio tempore tam scurriliter ludat, qui denique omnino in senatu dicax et urbanus et bellus est?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 3:1)
mavult versiculos foro relicto et quaerit quod amet, putatque amari.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 4:4)
'neque enim video cur ipse me minorem putem, quam tibi videor.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 4:4)
Dixit Curianus quae pro se putabat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:2)
sed illi iudicio suo poterant esse contenti, mihi modestior constantia est quam ut satis absolutum putem, quod a me probetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION