라틴어 문장 검색

Magis miraberis si scieris illum aliquamdiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinquagensimo, medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis qua amicitia principum egisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 7:2)
decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 12:5)
In hac tranquillitate annum quintum et septuagensimum excessit, delicato magis corpore quam infirmo;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 9:1)
Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si non datur factis - nam horum materia in aliena manu -, certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 14:1)
Non potui magis te in rem praesentem perducere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 25:3)
Obiecta sunt multa, quae magis quam praevaricatio nocuerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 32:1)
Nam ut in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, ita orationem tam summittere quam attollere decet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 4:2)
Ita enim magis credam cetera tibi placere, si quaedam displicuisse cognovero.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 5:4)
Dedit enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 6:2)
Subsistemus fortasse et sequenti, sed tanto magis viam ipsam corripiemus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 6:2)
ego tamen te vel magis in remissionibus miror.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 1:2)
Est enim tam ineptus ut risum magis possit exprimere quam gemitum:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 7:1)
inveni ita erectos animos senatus, ita recentes, ut priore actione incitati magis quam satiati viderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 12:4)
Valerius Paulinus assensus Caepioni hoc amplius censuit, referendum de Theophane cum legationem renuntiasset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 20:2)
amabis magis commendabisque, si cognoveris eius recens factum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION