라틴어 문장 검색

Ne cultu nimium crinis lasciuus adequet Femineos luxus sexusque recidat honorem, Aut nimis incomptus iaceat, scalore profundo Degener et iuuenem proprii neglectus honoris Philosophum nimis esse probet, tenet inter utrumque Illa modum proprioque locat de more capillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:9)
nec honore ideo 'nec honore', quia 'nec numero', quod in numero et ordine honos spectatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2081)
nam cum omnes imperatores post mortem sint inter deos relati, Augustus vivus divinos honores emeruit, quod etiam Horatius testatur, dicens "praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque tuum per numen ponimus aras". unde male quidam culpant Vergilium, dicentes eum aviditate laudandi citum interitum Augusto optasse, cum eum constet ad rem, quae tunc fiebat, respexisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 244)
"caedibus insignis murali et strage superbus subcubuit capto victis ex hostibus auro, dum vetitis insigne legens anathema favillis maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1146)
Hunc solum mirifico honore tractavit, nescium caedis complicum, quem etiam ad antra praedicta remisit, quatenus honores et munera ipsius subterratis viris referret, eosque ipse captus a suo praesidio exire hortaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:4)
insignibus armis Asper sic legit et utitur Sallustii exemplo, qui ait equo atque armis insignibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5391)
Horatius "cerea Telephi laudas brachia". honos erit huic quoque p. si a te dilectum fuerit, sicut castaneae in honore fuerunt amatae Ama- ryllidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 532)
in honore deum medio in sacrificiis, ut "haud equi- dem tali me dignor honore".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4861)
Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:3)
etenim si in promerendo ut tibi tanti honores haberentur quanti haud scio an nemini fuisti omnium diligentissimus, multo maiorem in his honoribus tuendis adhibere diligentiam debes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 10장 2:3)
Post hos insignem palma per gramina currum victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 28:1)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
munus gladiatorium in honorem patris patruique Carthagine Nova edidit, non ex gladiatoribus, sed ex his qui aut in honorem ducis aut ex provocatione descendebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha9)
atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres, tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam ad quaerundum honorem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 239)
Ipse altera medietate secum retenta eodem in loco Leonem pontificem summo cum honore suscepit ibique reditum Carli filii sui ex*pectans Leonem pontificem simili, quo susceptus est, honore dimisit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 132:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION