라틴어 문장 검색

eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter, ubi datum signum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 50:1)
postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum qui medius inter castra murumque erat adversus instructos Campanorum equites processerunt, et, ubi ad coniectum teli ventum est, signo dato velites desiliunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 51:1)
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 52:1)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)
institutum ut velites in legionibus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 54:2)
auctorem peditum equiti inmiscendorum centurionem Q. Navium ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 55:1)
igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 59:1)
nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis Punicum praesidium, cui Bostar et Hanno praeerant, erupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 62:2)
legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 67:1)
quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub vallo pugnantem invadant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 68:1)
et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione signum inferre in cohortem Hispanorum coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 75:1)
legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 81:1)
quarum ubi tantam copiam esse ut una nocte traici posset exercitus allatum est, cibariis decem dierum praeparatis deductas nocte ad fluvium legiones ante lucem traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 102:1)
hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui, collega ex volnere aegro, redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo, ad quindecim milia peditum, mille equites Volturnum traducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 112:1)
ibi stativis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque, unde proxime poterat, moenia situmque urbis obequitans contemplabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 132:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION