라틴어 문장 검색

Quot adhuc vobis repurgandae latent leges, quas neque annorum numerus neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 10:1)
Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis a quibus obsequium expectat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 13:1)
Ceterum suspecta lex est quae probari se non vult, inproba autem, si non probata dominetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 13:2)
Ut de origine aliquid retractemus eiusmodi legum, vetus erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur nisi a senatu probatus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:1)
Quales ergo leges istae quas adversus nos soli exercent impii, iniusti, turpes, truces, vani, dementes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:3)
Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 1:1)
Quonam illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:1)
Per hunc Moysen etiam illa lex propria Iudaeis a deo missa est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:7)
Nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus legis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:9)
Adeo respici potest tam iura vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:12)
Quotiens enim in Christianos desaevitis partim animis propriis, partim legibus obsequentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 2:1)
Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 4:1)
Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini contingat et plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate deliquenti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 5:1)
Si de aequanimitate congrediar, Lycurgus apocarteresin optavit, quod leges eius Lacones emendassent;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 14:2)
Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION