라틴어 문장 검색

virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, purpureoque alte suras vincire cothurno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:3)
Quaeve hunc tam barbara morem permittit patria?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:12)
furor iraque mentem praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:11)
stant Manibus arae, caeruleis maestae vittis atraque cupresso, et circum Iliades crinem de more solutae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:8)
"O felix una ante alias Priamea virgo, hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos, nec victoris eri tetigit captiva cubile!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:2)
Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis, exorat pacem divom, vittasque resolvit sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, ipse manu multo suspensum numine ducit, atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 16:6)
Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:17)
mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:3)
Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:1)
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere, more ferae, tales nec tangere curas!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:14)
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:5)
caedit binas de more bidentes, totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:12)
Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis, victorem magna praeconis voce Cloanthum declarat viridique advelat tempora lauro, muneraque in naves ternos optare iuvencos, vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:1)
omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:5)
] Hunc morem cursus atque haec certamina primus Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam, rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos, quo puer ipse modo, secum quo Troa pubes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION