라틴어 문장 검색

ambieratque Venus superos, colloque parentis circumfusa sui "numquam mihi" dixerat "ullo tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, dummodo des aliquod:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 68:2)
Admotis Athamanas aquis accendere lignum narratur, minimos cum luna recessit in orbes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:5)
Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, nonne vides, quaecumque mora fluidoque calore corpora tabescunt, in parva animalia verti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:1)
Inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos, corpore de patrio parvum phoenica renasci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:7)
Parve - nec invideo - sine me, liber, ibis in urbem, ei mihi, quod domino non licet ire tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 11)
terretur minimo pennae stridore columba, unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 142)
difficile est tamen hinc, remis utaris an aura, dicere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 150)
immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi, - si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 257)
si minus, alta cadens obruat unda caput!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 258)
si licet exemplis in parvis grandibus uti, haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 39)
accedam profugae sarcina parva rati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 342)
egredior, sive illud erat sine funere ferri, squalidus inmissis hirta per ora comis, illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque vidisset structas corpus habere rogos, et voluisse mori, monendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 345)
tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent parvaque quot siccus corpora pulvis habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 515)
sive opus est velis, minimam bene currit ad auram, sive opus est remo, remige carpit iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 102)
vos facite ut ventos, loca cum diversa petamus, illa suos habeat, nec minus illa suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1018)

SEARCH

MENU NAVIGATION