라틴어 문장 검색

aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri, scribentem mediis Hadria vidit aquis, aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon, alteraque est nostrae sumpta carina fugae, quod facerem versus inter fera murmura ponti, Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 112)
non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis, nec, consuete, meum, lectule, corpus habes, iactor in indomito brumali luce profundo ipsaque caeruleis charta feritur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1113)
improba pugnat hiems indignaturque quod ausim scribere se rigidas incutiente minas, vincat hiems hominem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1114)
neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos, quattuor hos versus e tribus unus habet :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 199)
sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1212)
denique nec video tot de scribentibus unum, quem sua perdiderit Musa;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1221)
quid, si scripsissem mimos obscena iocantes, qui semper vetiti crimen amoris habent, in quibus assidue cultus procedit adulter, verbaque dat stulto callida nupta viro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1223)
scribere si fas est imitantes turpia mimos, materiae minor est debita poena meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1231)
sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos, cumque suo finem mense volumen habet, idque tuo nuper scriptum sub nomine.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1243)
siqua videbuntur casu non dicta Latine, in qua scribebat, barbara terra fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 111)
scribere plura libet :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 356)
poma negat regio, nec haberet Acontius in quo scriberet hic dominae verba legenda suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1033)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
- scriboque legoque, tutaque iudicio littera nostra suo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 136)
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)

SEARCH

MENU NAVIGATION