라틴어 문장 검색

' 'Si, ut Graeci scripserunt, summi,' inquit Catulus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 51:3)
' 'Atqui, ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 51:6)
itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio - modo enim huc ista sunt importata - et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 53:2)
apud Graecos autem eloquentissimi homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:3)
'ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 59:3)
Sed ne latius hoc vobis patere videatur, haec dumtaxat in Graecis intellego, quae ipsi, qui scripserunt, voluerunt vulgo intellegi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 60:4)
alterum, quod appellant omnes fere scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et sine persona quaestionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 65:3)
Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum iudicium aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:1)
hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:5)
quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de re militari dare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 76:2)
Quis enim est istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam intellegere arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:2)
causam appellant rem positam in disceptatione reorum et controversia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:2)
Quod non tam facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta, ex quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt, quam in Graecis, ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:4)
Iam quid vocetur, quaeritur, cum quo verbo quid appellandum sit, contenditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 107:1)
Ambiguorum autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ei melius nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare, qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba sint praetermissa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION