라틴어 문장 검색

quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago ab rebus mitti summo de corpore rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:3)
ergo lintea de summo cum corpore fucum mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:10)
et quasi multa brevi spatio summittere debet lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena, sic ab rebus item simili ratione necessest temporis in puncto rerum simulacra ferantur multa modis multis in cunctas undique partis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:11)
quone vides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:3)
eadem vero sint lumina necne, umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, an potius fiat paulo quod diximus ante, hoc animi demum ratio discernere debet, nec possunt oculi naturam noscere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:3)
nam maiore fide debet reperirier illud, sponte sua veris quod possit vincere falsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:5)
quid maiore fide porro quam sensus haberi debet?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:6)
nec porro poterunt ipsi reprehendere sese, aequa fides quoniam debebit semper haberi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:15)
esse minora igitur quaedam maioraque debent, esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest, multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:14)
namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, proinde foraminibus debent differe figurae et variare viae proinde ac textura coërcet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:15)
hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, illi, cui suave est, levissima corpora debent contractabiliter caulas intrare palati, at contra quibus est eadem res intus acerba, aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:16)
quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus multa modis multis docui, sed plurima debent ex animalibus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:2)
praeterea tum rarescit quoque corpus et aër, scilicet ut debet qui semper mobilis extat, per patefacta venit penetratque foramina largus, et dispargitur ad partis ita quasque minutas corporis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:9)
religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:2)
quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum, tactile nil nobis quod sit contingere debet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION