라틴어 문장 검색

optavi, peteres caelestia sidera tarde, parsque fui turbae parva precantis idem, et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus ipse quoque adiuvi publica vota meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 126)
sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum, sic capitur minimo turis honore deus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 133)
nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes pressere hoc fluctus oceanusque caput, cur aliquid vidi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 147)
praeda fuit canibus non minus ille suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 151)
scilicet in superis etiam fortuna luenda est, nec veniam laeso numine casus habet, illa nostra die, qua me malus abstulit error, parva quidem periit, sed sine labe domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 152)
sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo clara nec ullius nobilitate minor, et neque divitiis nec paupertate notanda, unde sit in neutrum conspiciendus eques.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 153)
sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu, ingenio certe non latet illa meo, quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus, grande tamen toto nomen ab orbe fero, turbaque doctorum Nasonem novit et audet non fastiditis adnumerare viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 154)
altera pars superest, qua turpi carmine factus arguor obsceni doctor adulterii, fas ergo est aliqua caelestia pectora falli, et sunt notitia multa minora tua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 188)
forsan - et hoc dubitem - numeris levioribus aptus sim satis, in parvos sufficiamque modos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1151)
destrictus minima nec tamen ille nota est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1210)
discolor ut recto grassetur limite miles, eum medius gemino calculus hoste perit, ut bellare sequens sciat et revocare priorem, nec tuto fugiens incomitatus eat, parva sit ut ternis instructa tabella lapillis, in qua vicisse est continuasse suos, quique alii lusus - neque enim nunc persequar omnes - perdere, rem caram, tempora nostra solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1215)
quodque minus prodest, scaena est lucrosa poetae, tantaque non parvo crimina praetor emit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1227)
scilicet in domibus nostris ut prisca virorum artificis fulgent corpora picta manu, sic quae concubitus varios venerisque figuras exprimat, est aliquo parva tabella loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1234)
" paruit, et ducens " haec sunt fora Caesaris," inquit, "haec est a sacris quae via nomen habet, hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, haec fuit antiqui regia parva Numae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 117)
nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora accedent animae tempora parva mea;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 320)

SEARCH

MENU NAVIGATION