라틴어 문장 검색

Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla certis legibus continentur, quas necesse est sequi.
(세네카, 행복론, Liber VI 26:1)
Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit.
(세네카, 행복론, Liber VI 30:7)
ad ultimum audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant.
(세네카, 행복론, Liber VI 114:3)
sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi iuvandique ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:3)
Ut alia taceam, quae graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit.
(세네카, 행복론, Liber VI 199:3)
Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tamquam non ducere sed sequi debeat.
(세네카, 행복론, Liber VI 209:7)
est, in quo errorem oculorum animus subsequi possit.
(세네카, 행복론, Liber VII 56:2)
Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas, quia beneficium eius longius aetas sequens posuit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 138:3)
plerosque nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova consilia iactavit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 8:2)
sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad venerationem conferet, quoniam quidem in vicino versatur invidia, simplicius longe posita miramur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:7)
exitio paene ac fame constitit et, quae famem sequitur, rerum omnium ruina furiosi et externi et infeliciter superbi regis imitatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:5)
nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur et vitiorum eruptio ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 13:1)
nam si sanis hominibus publica privatis potiora sunt, sequitur, ut is quoque carior sit, in quem se res publica convertit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 23:2)
Possum in qualibet parte urbis solus incedere sine timore, quamvis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 44:2)
obsidet te et, quocumque descendis, magno apparatu sequitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 44:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION