라틴어 문장 검색

At secundum nos, axiomata continenter et gradatim excitantur, ut nonnisi postremo loco ad generalissima veniatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:6)
Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quae nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:2)
Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:6)
ut vero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:2)
Altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perveniatur ad maxime generalia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:4)
Dixit Borgia de expeditione Gallorum in Italiam, eos venisse cum creta in manibus, ut diversoria notarent, non cum armis, ut perrumperent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 72:1)
Atque hujusmodi theatri fabulae habent etiam illud, quod in theatro poetarum usu venit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:8)
Tantoque magis haec vanitas inhibenda venit, et coercenda, quia ex divinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:9)
Jam vero veniendum ad causas errorum, et tam diuturnae in illis per tot secula morae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:1)
et maneat tantum admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem venire potuisse, aut cogitationem cujuspiam subiisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:4)
Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem veniat cogitare aut contemplari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:2)
Atque quod de spiritualibus dictum est, Regnum Dei non venit cum observatione, id etiam in omni majore opere Providentiae evenire reperitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:4)
Neque enim in plano via sita est, sed ascendendo et descendendo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:6)
ascendendo primo ad Axiomata, descendendo ad Opera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:7)
Sed de scientiis tum demum bene sperandum est, quando per scalam veram, et per gradus continuos et non intermissos aut hiulcos, a particularibus ascendetur ad axiomata minora, et deinde ad media, alia aliis superiora, et postremo demum ad generalissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION