라틴어 문장 검색

convulsae cuspide longe diffugere iubae patuitque ingloria cassis, ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma exsilit, inque eadem sese vestigia semper obversus cunctis profert recipitque, nec umquam longius indulget dextrae motusque per omnes corpus amat, corpus servans circumque supraque vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum infestante lupo tunc primum feta tuetur mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권58)
faucibus ille cavis hastam non ore receptam miratur moriens, pariterque et murmure plenus sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes, ausus erat furto dextram eiectare Leonteus, pone viros atque arma latens, positumque trahebat prenso crine caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권62)
nusquam impius ignis verberaque, et iussi tenuere silentia crines, arma gerit iuxtaque feri latus Hippomedontis blanda genas vocemque venit, tamen ille loquentis extimuit vultus admiraturque timorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권72)
numquam arma manusque quiescunt, nulla viri feritas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권92)
sed caede nova iam lubrica tellus armaque seminecesque viri currusque soluti impediunt laevumque femur, quod cuspide fixum regis Echionii, sed dissimulaverat ardens, sive ibi nescierat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권97)
stupet hospita belli unda viros claraque armorum incenditur umbra, insiluere vadis, magnoque fragore solutus agger et adversae latuerunt pulvere ripae, ille quoque hostiles saltu maiore per undas inruit attonitis - longum dimittere habenas - sicut erat, tantum viridi defixa parumper caespite populeo commendat spicula trunco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권109)
tunc vero exanimes tradunt rapientibus ultro arma vadis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권110)
talis agit sparsos mediisque in fluctibus heros frena manu pariter, pariter regit arma, pedum quem remigio sustentat equus2;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권115)
Nune age, quis tumidis magnum inclinarit in undis Hippomedonta labor, cur ipse excitus in arma Ismenos, doctae nosse indulgete sorores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권148)
arma decent umeros, clipeusque insignis et auro lucidus Aoniae caelatur origine gentis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권152)
vix credunt oculis ingentiaque horrent funera, et adstrictis accedunt comminus armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권240)
hic arcus et fessa reponere tela, armaque curva suum et vacuorum terga leonum figere et ingentes aequantia cornua silvas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권261)
"hic sudet tuaque arma ferat, preme dira malorum signa;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권272)
remeabat ab armis maestus Echioniis, demersi funera lugens auguris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권281)
"- inritus arma cultoris frondesque sacras ad inania vidi Tartara et in memet versos descendere vultus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권288)

SEARCH

MENU NAVIGATION