라틴어 문장 검색

Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 4:6)
Quare non est quod existimes ideo parum bene conpositum esse te, quod in Campania non es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 8:4)
Hic placandus est, huius conpescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:4)
Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam hominis magno pondere extriti permanere non posse et statim spargi, quia non fuerit illi exitus liber ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 7:1)
Seneca Lucilio suo salutem Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 581)
Puto intellegi istud verbum interisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 3:1)
Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 5:1)
Homerum intellegas, cum audieris poetam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:4)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
Ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:5)
Iam docebo, quemadmodum intellegas te non esse sapientem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:1)
Nondum intellegis, quantum mali optaverint ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:2)
intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 8:3)
Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 10:1)
Hodie autem factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse, quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION