라틴어 문장 검색

habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:2)
Itaque hibernae stabulationi 2 eorum praeparanda sunt stramenta, quae mense Augusto intra dies triginta sublatae messis 3 praecisa 4 in acervum extrui debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:2)
Martio et Aprili debet ad faeni pondus adici, qua terra proscinditur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:2)
idque quater anno fieri debet ultimis temporibus veris, aestatis, autumni, hiemis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 1:3)
Hoc per triduum fieri debet, ut omnis causa languoris discutiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:1)
Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem bos emitti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 2:1)
Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, saepta repetere consuescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 3:1)
Idque optimum genus castrationum putat, quod adhibetur aetati tenerae sine vulnere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 1:3)
Verum tamen nec minus quam quindecim nec rursus plures quam viginti unus debet implere, isque admissurae post trimatum usque in annos viginti plerumque idoneus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 9:2)
Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:1)
Verumtamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 6:1)
Una eademque ratio est in crythraeis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanae, multoque minus ipsa universitas tergoris maculis variet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 2:1)
Femina post bimatum maritari debet, iuvenisque habetur quinquennis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 6:4)
Ea poni debent contra medium diem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 8:4)
Itaque cohors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuanti;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION