라틴어 문장 검색

tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, vis nobis verba multis iam seculis oblitterata revocare, ad quorum congeriem praestantes quoque viros, quorum memoriam continuus legendi usus instruit, incitasti.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 1:4)
vivamus ergo moribus praeteritis, praesentibus verbis loquamur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 2:2)
Ego enim id quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de analogia libro scriptum est habeo semper in memoria atque in pectore, ut, tamquam scopulum, sic fugiam infrequens atque insolens verbum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 2:3)
Mille denique verborum talium est quae, cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:1)
Bona verba quaeso, Praetextatus morali, ut adsolet, gravitate subiecit, nec insolenter parentis artium antiquitatis reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 4:1)
mille verborum est, quid aliud sermo tuus nisi ipsam redolet vetustatem?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 4:3)
Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 10:1)
Cum ventum est ad cubiculum, verba iurationis concipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:8)
Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
Augustus deinde est qui Sextilis antea vocabatur, donec honori Augusti daretur ex senatusconsulto cuius verba subieci:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:1)
et quintanas quidem dicto quinquies verbo καλῶ, septimanas repetito septies praedicabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 10:2)
Verbum autem καλῶ Graecum est, id est voco:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 11:1)
Fasti sunt quibus licet fari praetori tria verba sollemnia, do dico addico;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 14:1)
vitabant etiam feriis, sicut Varro in Augurum libris scribit in haec verba:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 19:2)
Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semet ipsum auxiliatorem invocare hortarique.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION