라틴어 문장 검색

est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 1:3)
Quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 1:1)
nisi vero has solas non putant emendandas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 2:2)
Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 10:1)
Hunc ego invitatus hospitio ut bonum patrem familiae, ut diligentem agricolam intuebar, de his locuturus, in quibus illum versari putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 3:1)
Athenis vivere hominem, non in villa putes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 4:4)
Igitur perquam velim scire, esse phantasmata et habere propriam figuram numenque aliquod putes an inania et vana ex metu nostro imaginem accipere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 1:2)
Mihi numquam persuadebunt ut meos amari a me nimium putem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 3:3)
Ridere satius, ne se magnum aliquid adeptos putent, qui huc felicitate perveniunt ut rideantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 4:2)
Est enim, ut Xenophon ait, ἥδιστον ἄκουσμα ἔπαινοσ, utique si te mereri putes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 2:2)
'Cum simus advocati a senatu dati, dispice num peractas putes partes nostras senatus cognitione finita.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 5:2)
Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non est credibile utrumque falli, et quia tamen blandior mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 3 2:1)
Urbanos qui illa censuerunt putem an miseros?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 3:1)
sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 10:2)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION