라틴어 문장 검색

Illis vero sine respectu periculi vagantibus, viginti milites continuo ab insidiis et societate Christianorum egressi, praedam undique contraxerunt, vi etiam abducentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:4)
sed mox a militibus Assur excussa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:5)
milites quoque Arabum [0574D] et Azopart omnesque pedites illorum idem fecerunt et utrinque grave commissum est praelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:7)
Tandem Christiani praevalentes, plurimam partem illorum occiderunt praedamque retinentes cum plurimis equis et captis ibidem militibus in gloria et jucunditate Jerusalem reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:8)
Cujus tributa Roberto, militi praeclaro de Apulia, pro conventione solidorum a duce concessa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:2)
Si qui vero ab Alexandria, Damiata vel Africa navigio veniebant, cum opibus suis a militibus ducis capti detruncabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:7)
Dux itaque, viso et incolumi recepto Gerhardo, dilecto milite [0576C] suo et egregio adolescente, gavisus est vehementer.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:3)
Coepit denique ab ea die super terram magis ac magis pax hinc et hinc multiplicari, donec taedio facta est militibus Galliae pugnacibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:5)
Hic princeps appellatus est a Gallis Grossus Rusticus prae nimia [0577A] pinguique corpulentia vilique persona in qua totus rusticus esse videbatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:5)
Jam Christiani milites post diutinam et nimiam stragem de terra Rustici exierunt, duce semper cum praeda gregis et vestium caeterarumque rerum in fronte gradiente;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:7)
Et ecce post paulum Turcorum milites cum festinatione visi sunt adesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:9)
Tankradus Tabariam cum suis pariter regressus, sexaginta milites secum habens, illic moram fecit, singulis diebus Damascum [0577C] et municipia Turcorum expugnans, et praedas a terra et regione eorum abducens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:18)
Deinde transactis aliquantis diebus, Tankradus sex milites, viros disertos et peritissimos, direxit ad principem Turcorum Damasci, quatenus urbem sibi redderet et Christianitatis professionem assumeret, si tamen ejus dono vel consensu in aliqua parte regionis illius habitare [0578A] vel vivere vellet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:3)
- Obitus gloriosi ducis et Werneri militis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 41:2)
Mortuo igitur tam egregio duce et nobilissimo Christi athleta, maxima lamenta et nimius ploratus omnibus illic Christianis, Gallis, Italicis, Syris, Armeniis, Graecis et gentilibus plerisque, Arabibus, Sarracenis, Turcis fuere per dies quinque.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION