라틴어 문장 검색

Hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem, victorem domitoremque Persarum, nondum sanatis volneribus iis, quae corpore adverso in clarissima victoria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in civium vinclis profudisse, et Themistoclem patria, quam liberavisset, pulsum atque proterritum non in Graeciae portus per se servatos, sed in barbariae sinus confugisse, quam adflixerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 8:1)
Memini me admodum adulescentulo, cum pater in Macedonia consul esset et essemus in castris, perturbari exercitum nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna defecisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 38:1)
Sed neque his contentus sum, quae de ista consultatione scripta nobis summi ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea, quae mihi videntur, anteferre illis audeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 59:1)
Minime ac prope senescente iam Graecia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:12)
Et, quod de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:3)
Quid dicam insulas Graeciae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:5)
Atque haec quidem, ut supra dixi, veteris sunt Graeciae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:1)
Ita barbarorum agris quasi adtexta quaedam videtur ora esse Graeciae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:3)
Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea vitia maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter adtigi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:5)
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:2)
Influxit enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:2)
Quodsi aut Italiae Latium aut eiusdem Sabinam aut Volscam gentem, si Samnium, si Etruriam, si magnam illam Graeciam conlustrare animo voluerimus, si deinde Assyrios, si Persas, si Poenos, si haec cati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 8:3)
deinde Graeciae, sicut apud nos, delubra magnifica humanis consecrata simulacris, quae Persae nefaria putaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 18:2)
Post autem cum Persis et Philippus, qui cogitavit, et Alexander, qui gessit, hanc bellandi causam inferebat, quod vellet Graeciae fana poenire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:1)
431M Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION