라틴어 문장 검색

"tela tibi longeque feros lentandus in hostes arcus, et aetherii dono cessere parentes aeternum florere genas, tu doctus iniquas Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast et summo placitura Iovi, quis letifer annus, bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae, tu Phryga submittis citharae, tu matris honori terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권247)
"o quam te parcum in praeconia famae mens agitat matura tuae, quantumque ferentem fortunam virtute domas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권55)
"in medios si comminus orsa tulisses Bistonas aut refugo pallentes sole Gelonos, parcior eloquio et medii reverentior aequi inciperes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권160)
"parce per has stellis interlabentibus umbras, per superos noctemque tuam;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권258)
"si datur et duris sedet haec sententia Parcis solvere Echionias Lernaea cuspide portas, signa feras laevusque tones;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권180)
miserum vicino caespite alumnum - sic Parcae volvere - locat ponique negantis floribus adgestis et amico murmure dulces solatur lacrimas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권358)
"absciderunt tristes crudelia Parcae stamina, nec dictis, supplex quae plurima fudi ante Iovem frustra, lacrimisque avertere luctus contigit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권113)
"iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis luctus adest, recto descendunt limite Parcae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권281)
pius ille quidem et formidine cauta, sed iuvenem durae prohibebant discere Parcae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권120)
dirae recinebant omnia Parcae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권355)
"nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus parcior humani?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권99)
"rogat hoc tellusque polusque et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri parce tua:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권109)
"hoc satis, et fessum vita dimittite, Parcae, sed dum labor iners, quanti - nunc ecce reviso - transabiere duces:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권176)
Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae, parcior ad cives Polynicis inhorruit ensis, eminet ante alios iam formidantibus arva Amphiaraus equis ac multo pulvere vertit campum indignantem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권337)
"immites scis nulla revolvere Parcas stamina;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권368)

SEARCH

MENU NAVIGATION