라틴어 문장 검색

Significas legisse te in quadam epistula mea iussisse Verginium Rufum inscribi sepulcro suo:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 1:1)
Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam imperium asseruit non sibi sed patriae.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 1:2)
C. PLINIUS SATURNINO SUO S. Ego vero Rufum nostrum laudo, non quia tu ut ita facerem petisti sed quia est ille dignissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 381)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Postulantibus quibusdam, ut de agnoscendis liberis restituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani scriptam Minicio Rufo et secundum exempla proconsulum ipse cognoscerem, respexi ad senatus consultum pertinens ad eadem genera causarum, quod de iis tantum provinciis loquitur, quibus proconsules praesunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 721)
Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem, qui miser est, ulli si suus esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 31)
Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit Naso, parum faustae conditor Artis, opus, ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, scire tamen possis nos meminisse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 111)
sufficiatque diu corpus quoque moribus istis, maxima Fundani gloria, Rufe, soli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1110)
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 31)
Haec tibi non vanam portantia verba salutem Naso Tomitana mittit ab urbe tuus, utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho, in vestras venit si tamen ille manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 41)
Fabiae laus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 67)
et qui Maeoniam Phaeacida vertit, et une Pindaricae fidicen tu quoque, Rufe, lyrae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1611)
haec fuit illa dies, in qua Veientibus armis ter centum Fabii ter cecidere duo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권130)
sic Fabii vallem latis discursibus implent, quodque vident, sternunt, nec metus alter inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권141)
nam puer impubes et adhuc non utilis armis unus de Fabia gente relictus erat, scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권152)
dicta facit Fabiique simul, venit inritus illuc Romulus et mensas ossaque nuda videt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권238)

SEARCH

MENU NAVIGATION