라틴어 문장 검색

Quo imminente, Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites, rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 11:2)
Triduoque proximo, cum barbari gradu incederent leni et metuentes eruptionem per devia, quindecim milibus passuum a civitate discreti, stationem peterent Nicen, incertum quo errore procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderant, in numero decem milium esse firmantibus, imperator procaci quodam calore perculsus eisdem occurrere festinabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 3:1)
Perit autem hoc exitu Valens, quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quattuor imperasset et decem, parvo minus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 1:1)
Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 1:1)
Post cuius mortem Langobardi per annos decem regem non habuerunt, sed sub potestatem ducibus fuerunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 117)
Post autem annos decem elegerunt Autari, Clefoni filius.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 118)
Rex Autari aput Ticinum, venenum ut tradunt accepto, moritur, postquam sex regnaverat annos.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 121)
Et regnavit pro eo filio suo Adalovald annos decem, de regno eiectus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 126)
Regnavit Pertarit annos decem et septem, et mortuus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 147)
Reliquid tres filios, id est iam dicto Hludowico, qui sub eo imperavit in Italia annos sex, Lothario in Francia, Karolus in Provintia.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 126)
et quid magis, confessus est se dixisse, etiamsi decem filios haberet, omnes voluisset perdere, antequam placita sic manerent vel stabile permitteret, sicut iuratum habuit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:6)
Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:1)
Nam casu hora diei sexta ipsum castrum igne accensum combussit aecclesias inibi sancti Vedasti, sancti Petri et sanctae Mariae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:2)
o infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses, o ingrati XIIII anni uiduitatis!
(아풀레이우스, 변명 83:7)
parum hoc est, liberalius agam, - nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos - Mezentius cum Vlixe errauit:
(아풀레이우스, 변명 87:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION