라틴어 문장 검색

Inde legit Capreas promunturiumque Minervae et Surrentino generosos palmite colles Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:4)
omnia percurrit naturae munia pronae, ut sursum Patris in gremium replicata reportet mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus, haec fore cum veterum cecinissent organa vatum, nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella experti, heroum tandem intelleximus orsa priscorum et viso patefacta oracula Christo, haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 375)
laxavit Scythicas verbo penetrante pruinas vox evangeliea, Hyreanas quoque fervida brumas solvit, ut exutus glaeie iam mollior amnis Caucasea de eote fluat Rhodopeius Hebrus, mansuevere Getae, feritasque eruenta Geloni laete mero sitiens exsanguia poeula miscet libatura saeros Christi de sanguine potus, novit et Atlantis pridem plaga perfida Mauri dedere crinitos ad Christi altaria reges, ex quo mortalem praestrinxit Spiritus alvum, Spiritus ille Deus, Deus et se corpore matris induit atque hominem de virginitate ereavit, Delphica damnatis tacuerunt sortibus antra, non tripodas eortina regit, 2 non spumat anhelus fata Sibyllinis fanaticus edita libris, perdidit insanos mendax Dodona vapores, mortua iam mutae lugent oracula Cumae, nec responsa refert Libyeis in Syrtibus Hammon.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3142)
mollitus his et talibus brevem Deus iram refrenat temperans oraculum prosper sinistrum;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium48)
inlicit et volucrum linguis et haruspice fallit, instigat bacchantis anus ambage Sibyllae, involvit mathesi, magicas inpellit in artes, omine sollicitat, capit augure, territat extis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2313)
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:7)
Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso hortatur pater ire mari, veniamque precari:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 9:8)
inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:5)
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, - quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum vela vocet, possisque sinus implere secundos, - quin adeas vatem precibusque oracula poscas ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:6)
Huc casta Sibylla nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:10)
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:6)
unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:2)
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit, obscuris vera involvens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:1)
Tum iussa Sibyllae, haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri congerere arboribus caeloque educere certant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:9)
Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION