라틴어 문장 검색

contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis non umquam pretio pluris licuisse, notante iudice quo nosti, populo, qui stultus honores saepe dat indignis et famae servit ineptus, qui stupet in titulis et imaginibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate3)
L. Tullo et M'. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장3)
Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장3)
Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars, tametsi verum existumabant, tamen, quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse deque ea re postulant uti referatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장6)
Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장7)
Alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suspecto malorum patrocinio rem publicam conturbaret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장9)
Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem, ipse Chaereae praestitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:2)
Ostendet mihi M. Lepidi philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 6:1)
οὐκέτι *Φ*Τ*Ι*Ν*Μ κρυεροτέραν θανάτου μέριμναν, οὐ περιμενῶ ΣΟΥ το`ν ἔλεον. Hunc sensum commodius dixit LEPIDVS, Neronis praeceptor:
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 22:13)
LEPIDVS, uir egregius et qui declamatorio non studio ALBVCI SILI.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 5:8)
Declamantem audiuimus et nouissime quidem M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 3:9)
Quanta vero illum aut rerum naturae aut urbis suae tenuit oblivio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem vellet, eum Tarquinius esset inventus post tot reges ferro ac fulminibus occisos !
(세네카, 행복론, Liber II 89:4)
Dum Alpes pacat immixtosque mediae paci et imperio hostes perdomat, dum vel ultra Rhenum et Euphraten et Danuvium terminos movet, in ipsa urbe Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnati, aliorum in eum mucrones acuebantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:3)
Salvidienum Lepidus secutus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 56:5)
Lepidum Murena, Murenam Caepio, Caepionem Egnatius, ut alios taceam, quos tantum ausos pudet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 56:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION