라틴어 문장 검색

| Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:10)
Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:32)
Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:5)
neque enim fortuna malignior unquam eripiet nobis quod prior hora dedit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:8)
Eripit undis aut premit eversam periturus navita puppem.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:7)
Illi inpudenti pennas eripiunt avi Fugantque rostris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.4)
Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliamque praedam ab altero ferri putans Eripere voluit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis per fluvium carnem ferens.2)
Aquila ut periclo mortis eriperet suos Incolumes natos supplex vulpi tradidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.6)
Si livor obtrectare curam voluerit, Non tamen eripiet laudis conscientiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor6)
Canes legatos olim misere ad Iovem Melioris vitae tempus oratum suae, Ut sese eriperet hominum contumeliis, Furfuribus sibi consparsum quod panem darent Fimoque turpi maximam explerent famem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.1)
Nam si verendum esset ne quod ego dedissem populus eriperet, cunctantior fortasse et cautior esse deberem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 4:1)
ibi omnes silent venti, exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:3)
ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:2)
Quidquid in causa, eripe me huic tormento.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 1 2:1)
ut se tanto discrimini eriperet orabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION