라틴어 문장 검색

inlustris est autem oratio, si et verba gravitate delecta ponuntur et translata et supralata et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione rerum non abhorrentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 3:1)
C. Actio igitur sequitur, ut opinor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:1)
Haec igitur in verbis, quibus actio vocis et gestus congruens et apta ad animos permovendos accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:2)
Sed et in verbis et in actione causa erit ponderanda et pro re agendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:3)
alterum actionis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 2:4)
actionis autem duo sunt genera:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 3:1)
aut enim scientia cernitur virtus aut actione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 3:2)
populi enim dolor iustus vim tum illam excitavit, non tribuni actio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 2:3)
Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, qualem exposui, omnis civitas, quae est constitutio populi, omnis res publica, quae, ut dixi, populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:4)
Haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam magnam, qua carere diutius vix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod et illa prima facile in contraria vitia convertuntur, ut existat ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba et confusio, quodque ipsa genera generibus saepe conmutantur novis, hoc in hac iuncta moderateque permixta conformatione rei publicae non ferme sine magnis principum vitiis evenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 114:3)
Sic enim decerno, sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum publicarum aut constitutione aut discriptione aut disciplina conferendam esse cum ea, quam patres nostri nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 116:3)
Nunc fit illud Catonis certius, nec temporis unius nec hominis esse constitutionem rei publicae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:2)
526M Itaque illa praeclara constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere firma mansisset lex illa tota sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 84:1)
Quorum amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet, animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra divinum animum, humanus unde ducatur), humani autem animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 102:2)
ipsa actio potest esse vehemens et gravis et copiosa, nisi est animus ipse commotior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 117:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION