라틴어 문장 검색

Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:4)
ego inimicitias potentium pro te appetivi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:2)
opinor in eo, cui tanta possessio sit, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit, qui nihil quaerat, nihil adpetat, nihil optet amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장9)
soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:2)
inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:3)
In ipso tum ex toto, tum ex partibus eius, tum ex nota, turn ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 3:3)
ducuntur etiam argu- menta ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 1:1)
Sequitur is locus, qui constat ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo ambigitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 1:1)
Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:2)
eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi partita habeant inter se ac divisa momenta, terrena et umida suopte nutu et suo pondere ad paris angulos in terram et in mare ferantur, reliquae duae partes, una ignea altera animalis, ut illae superiores in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent, sive ipsa natura superiora adpetente sive quod a gravioribus leviora natura repellantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:7)
item si nihil haberet animus hominis nisi ut appeteret aut fugeret, id quoque esset ei commune cum bestiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:6)
quae ut effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro adpetendus subeundus excipiendus dolor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:6)
te vero ita adfectum ne virum quidem quisquam dixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 32:4)
eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:4)
et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION