라틴어 문장 검색

ergo et parenti non numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:4)
His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant, - quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas animi partis rursum in suum locum cogere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:1)
Nam et in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis quibus capitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 8:1)
Sed Honoratum cognitioni senatus mors opportuna subtraxit, Marcianus inductus est absente Prisco.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 9:1)
rogas enim, ut aliquid subsicivi temporis studiis meis subtraham, impertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate poetarum ingenia fovisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:3)
iure, gratularis, primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viventi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:2)
interim ille certis dimensisque momentis vel subtrahitur vel assurgit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 3:3)
hanc gradata buxus operit et subtrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:4)
Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem paucula cenato sibi debita savia Tiro tempore nocturno subtraxerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 6:2)
O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies operit ac subtrahit famae!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:1)
quamquam propior aliquanto est sententiae relegantis, quae absolvit, quam quae occidit - utraque enim ex illis vitam relinquit, haec adimit -, cum interim et qui morte puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 13:3)
quod paulo tardius feci, dum requiro gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset subtractam indicabat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 74 2:2)
Sola viro mulier spoliis exultat ademptis, Sola locat noctes, sola licenda venit, Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat, Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1020)
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas Atque iterum pasto pascitur ante cibo, Visus erat, somno vires adimente ferendi, Cornigerum terra deposuisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 59)
adfert deprensa pudorem, atque adimit merito tempus in omne fidem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION