라틴어 문장 검색

Nihilominus, ut princeps cautus et vigilans, constitutum apud se habebat nihil omittere eorum quae ad praesidium et securitatem suam pertinerent, cum ea tamen opinione quod in posterum administrationem regni sui potius cum voluptate et alacritate quam labore et anxietate exercere posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:2)
Iudicium igitur faciemus de hoc negotio ex rebus ipsis, quatenus sibi invicem lucem praebeat, veritatem tanquam ex minera effodientes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:3)
Adeo ut plane fiere nequiverit quin aliqua persona ex eminentioribus, cui Edwardus Plantagensita specialiter et familiariter notus fuisset, negotio praesideret, a qua sacerdos mandata reciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:7)
Comes negotium statim communicavit cum proceribus nonnullis et aliis, primo quidem occulto.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:3)
Neque comes negotium repulit quod sciret praetensum Plantagenistam idolum merum et nihil amplius esse, sed contra laetabatur eum falsum potius quam verum Plantagenistam fuisse, quod cum satis scriet falsum Plantagenistam sponte in fumos abiturum, verum autem regis consiliis pessum iri, secum reputaret aditum sibi ad regnum proprio titulo et iure patefieri posse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:9)
Rex interim, qui cum primum audierat quid in Hibernia gestum esset, haud multum commotus est, sed sperabat se nullo negotio copias Hibernicas (tanquam avium gregem) lapidis iactu dispersurum, atque examen istud apum cum rege suo veluti tinnitu et cymbalis abacturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:28)
3. Rex, negotio cum concilio suo sanctiore communicato, legatis in hunc modum responsum dedit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:1)
Quod vero ad negotium Britanniae, rex paucis respondit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:4)
Is erat Christophorus Urswicus capellanus suus, vir cuius fidem et prudentiam in multis obeundis negotiis perspexerat, eum potissimum eligens quod, cum ecclesiastica persona esset, eo magis ad legationem pacificatoriam idoneus videretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:24)
At rex Galliae ex altera parte non sincere in hoc negotio versatus est, sed summo cum artificio et simulatione insigni ad eam metam collimans, ut tempus lucraretur auxiliaque Anglorum sub spe pacis retardaret donec Britanniam armis suis occupasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:27)
Se utcunque sibi constare, regique fideliter promittere se semper in regis potestate futurum ut eas leges subiret in negotio pacis quas rex Angliae praescriberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:5)
Ex quo factum est ut perpetuo inter reges Anglum et Gallum literae et nuncii volitarent, ab altero rege cupide sed candide, ab altero per simulationem super negotium pacis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:7)
Adeo ut durante Nantiae obsidione post multas retro citroque commeantes literas et nuncios, Gallus ad Henricum miserit Bernardum Daubemium, virum spectatum et eminentem, qui ab eo enixe peteret ut negotio pacis sub quacunque conditione finem imponeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:9)
Verum rex Carolus, tum quod ius legatorum inviolatum servare volebat, tum conscius sibi quod in hoc negotio pacis ad regem Angliae collatus ipse simulationis palmam mereretur, severe edixit ne ulla fieret aut verbo aut facto in Anglos legatos, aut eorum comitatum et famulitium, contumelia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:5)
Paulo post legati illi tres domum redierunt, quorum duo etiam in Britanniam ad res inspiciendas profecti fuerant, neque negotium ullo modo in melius provectum invenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION