라틴어 문장 검색

hinc dolor iniuriarum et libido vindictae adigebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장2)
in Lolliam mittitur tribunus, a quo ad mortem adigeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장6)
sed tunc qui ea vincla admovebat, decidisse simulans genua Mithridatis invadit ipsumque prosternit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장7)
At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio Prisco.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장1)
si lentum et tabidum delegisset, ne admotus supremis Claudius et dolo intellecto ad amorem filii rediret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장3)
Haec atque talia vulgantibus, Nero et iuventutem proximas per provincias quaesitam supplendis Orientis legionibus admovere legionesque ipsas propius Armeniam conlocari iubet, duosque veteres reges Agrippam et Antiochum expedire copias quis Parthorum finis ultro intrarent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 7장1)
Iuliusque Montanus senatorii ordinis, sed qui nondum honorem capessisset, congressus forte per tenebras cum principe, quia vi attemptantem acriter reppulerat, deinde adgnitum oraverat, quasi exprobrasset, mori adactus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장3)
tum quadripertito exercitu hos in testudinem conglobatos subruendo vallo inducit, alios scalas moenibus admovere, multos tormentis faces et hastas incutere iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장5)
eoque Frisii iuventutem saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per lacus admovere ripae agrosque vacuos et militum usui sepositos insedere, auctore Verrito et Malorige, qui nationem eam regebant in quantum Germani regnantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장2)
Ipse exercitusque ut nullis ex proelio damnis ita per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propulsare famem adacti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장1)
'quartus decimus annus est, Caesar, ex quo spei tuae admotus sum, octavus ut imperium obtines:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장2)
C. Laecanio M. Licinio consulibus acriore in dies cupidine adigebatur Nero promiscas scaenas frequentandi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장1)
isdem quippe illis diebus Torquatus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae claritudinem divum Augustum abavum ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장2)
Pompeio abstinerent, et ad incessendos principes viros, ut est natura invidiae, populi quoque et histriones auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis, quas oratoribus faces admovebant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 1:2)
si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION