라틴어 문장 검색

postremo oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a volnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 413:1)
cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 502:1)
id prohibuit munimenta adoriri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 536:2)
id vero circumfuso undique equitatu - ut vallum peteretur opusque inciperet - fieri non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 540:2)
tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 553:1)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
is cum L. Fulvio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 302:1)
castra vallantem Fabium adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 595:2)
ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 652:1)
coloniam aegre patientes velut arcem suis finibus impositam summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 8:2)
ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime volt fatigari hostem, ut integris adoriatur viribus fessos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 54:1)
igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 174:1)
qua circumfusus turba quattuor milia inquit peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 342:1)
circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire, ain tandem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 346:1)
Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere ac vineis demum iniunctis muro cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 476:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION