라틴어 문장 검색

ibique congregata est synodus magna episcoporum Galliarum, Germanorum, Italorum in praesentia iamfati principis et missorum domni apostolici Adriani, quorum nomina haec sunt, Theofilactus et Stephanus episcopi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 112:3)
Saxones autem congregantes se in campo, qui dicitur Sinistfelt, praeparantes se quasi ad pugnam;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 113:4)
Qui nuntius adeo imperatorem concitavit, ut missis in omnes circumquaque regiones ad congregandum exercitum nuntiis ipse sine mora palatio exiens primo quidem classi occurrere, deinde transmisso Rheno flumine in loco, qui Lippeham vocatur, copias, quae nondum convenerant, statuit operiri;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:3)
Congregatis tandem copiis, quanta potuit celeritate ad Alaram fluvium contendit castrisque iuxta confluentem eius, quo Wisurae flumini coniungitur, positis minarum Godofridi regis praestolatur eventum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:5)
Ipse autem interea propter classem, quam anno superiore fieri imperavit, videndam ad Bononiam civitatem maritimam, ubi eaedem naves congregatae erant, accessit farumque ibi ad navigantium cursus dirigendos antiquitus constitutam restauravit et in summitate eius nocturnum ignem accendit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 210:1)
Concilia quoque iussu eius super statu ecclesiarum corrigendo per totam Galliam ab episcopis celebrata sunt, quorum unum Mogontiaci, alterum Remis, tertium Turonis, quartum Cabillione, quintum Arelati congregatum est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 220:3)
Ad quos motus comprimendos cum ex tota Gallia atque Germania congregato summa celeritate magno exercita imperator Italiam intrare festinasset, Bernhardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis cotidie deseri videbat, armis depositis apud Cavillionem imperatori se tradidit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:3)
Hi tres exercitus de Saxonia et orientali Francia et Alamannia, Baioaria quoque atque Italia congregati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:8)
Ibique generali conventu congregato necessaria quaeque ad utilitatem orientalium partium regni sui pertinentia more solemni cum optimatibus, quos ad hoc evocare iusserat, tractare curavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 283:1)
Bonefacius comes, cui tutela Corsicae insulae tunc erat commissa, adsumpto secum fratre Berehario necnon et aliis quibusdam comitibus de Tuscia Corsicam atque Sardiniam parva classe circumvectus, cum nullum in mari piratam invenisset, in Africam traiecit et inter Uticam atque Kartaginem egressus, innumeram incolarum multitudinem subito congregatam offendit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 332:1)
Imperator circa missam sancti Martini Aquasgrani ad hiemandum venit ibique positus totum hiberni temporis spatium in diversis conventibus ob necessaria regni negotia congregatis inpendit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 334:1)
At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:1)
Contra quos Karolus imperator exercitum infinitum congregat eosque Haslao obsedit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:3)
Congregato exercitu suo festinus perrexit ad Suessiones patremque suum de claustris liberavit atque Iudith de custodia revocavit, direxeruntque aciem contra Mahtfridum atque Landbertum, principes Lotharii consules, ut eos vinctos ad se adducerent aut etiam gladio detruncarent.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:3)
Et Ludewicus iterum congregato exercitu litus Rheni possidens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION