라틴어 문장 검색

Animi autem aegritudo corpus urgebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 12:1)
Has litteras Sisines, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptavit, sed cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus expectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 15:2)
Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 31:1)
At illos novus excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 7:2)
At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant, iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et inconpositos victoriae fiducia barbaros ingenti caede prosternunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 15:2)
Sed undique vis mali urguebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 17:1)
Mazaeus cum omni suorum equitatu vehementer invectus urguebat Macedonum alas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 2:1)
Alexander, ut supra dictum est, inhibito suorum impetu ad Lycum amnem pervenerat, ubi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem, et plerique, cum hostis urgeret, in flumen se praecipitaverant gravesque armis et proelio ac fuga defetigati gurgitibus hauriebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 19:1)
Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 12:1)
"Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:7)
Ut urgente hoste apertius fugere, insequebatur dissipatos victor et emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 14:1)
"Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, iam invehemini in mediam aciem et urgebitis frontem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 17:4)
Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes eum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 18:1)
Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et retro flumen urgere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 9:1)
Ergo conlidi inter se naves abstergerique invicem remi et alii aliorum navigia urgere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION