라틴어 문장 검색

C. Atinius tribunus plebis tulit ut quinque coloniae in oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum Vulturni Liternique, una Puteolos, una ad Castrum Salerni:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 376:1)
his Buxentum adiectum, trecenae familiae in singulas colonias iubebantur mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 377:1)
proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adiuverunt aerarium et, cum dii quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 65:1)
magistratibus in coloniis municipiisque, Romae infimo generi, magistris vicorum, togae praetextae habendae ius permittemus, nec ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur mortui:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 90:3)
Novum ius eo anno a Ferentinatibus temptatum, ut Latini qui in coloniam Romanam nomina dedissent cives Romani essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 494:1)
coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos, Volturnum, Liternum, treceni homines in singulas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 516:1)
item Salernum Buxentumque coloniae civium Romanorum deductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 517:1)
Sipontum item in agrum qui Arpinorum fuerat coloniam civium Romanorum alii triumviri, D. Iunius Brutus, M. Baebius Tamphilus, M. Helvius, deduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 518:1)
tempsam item et Crotonem coloniae civium Romanorum deductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 518:2)
exitu anni huius Q. Aelius Tubero tribunus plebis ex senatus consulto tulit ad plebem plebesque scivit uti duae Latinae coloniae una in Bruttios altera in Thurinum agrum deducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 599:1)
Sempronii discusserunt, in quibus scriptum erat Ligurum decem milia in agrum Placentinum venisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 631:2)
neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 661:1)
coloniae plures deductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha9)
eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 91:1)
eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 478:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION