라틴어 문장 검색

quod si aut Caesar se respexerit, aut Africanae legiones celeriter venerint, securos vos ab hac parte reddemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 9:2)
quos quidem libros non sine causa noster ille Africanus de manibus ponere non solebat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 8장 1:2)
respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam Africanus fuisset quem C. Carbo interemisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 5:14)
Gabinium tres adhuc factiones postulant, L. Lentulus, flaminis filius, qui iam de maiestate postulavit, Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 1:1)
postridie autem eius diei qui erat tum futurus, cum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 1:3)
nam iam duobus factis libris, in quibus novendialibus iis feriis quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, P. Q. Tuberonis et Laeli generorum, Fanni et Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo cive (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus essem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 1:2)
Ego autem cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:3)
illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 18:5)
quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:6)
Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:1)
quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam - non enim est ulla defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria, - nisi vero aut ille dies quo Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:5)
quantum luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset inlata?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장3)
num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장5)
sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장1)
Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION