라틴어 문장 검색

itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 8:4)
in eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 1:2)
quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:6)
Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:3)
in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:3)
Nec tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus, laxare nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:4)
sed gravius est quod alter ab altero persaepe dinosci nequit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말134)
Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione comprehendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:1)
Namque, u/t videtis, vi/nclis constrictu/s Iovis Arce/re nequeo di/ram volucrem a pe/ctore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:5)
ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum, remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:4)
sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:6)
Accelerari & retardari possunt motus omnes, sed fluxus Temporis absoluti mutari nequit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:5)
Verum quoniam hae spatii partes videri nequeunt, & ab invicem per sensus nostros distingui, earum vice adhibemus mensuras sensibiles.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:1)
sciri autem non possit ex situ corporum ad invicem in regionibus nostris, utrum horum aliquod ad longinquum illud datam positionem servet, quies vera ex horum situ inter se definiri nequit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 37:5)
Et propterea motus verus et absolutus definiri nequit per translationem e vicinia corporum, quae tanquam quiescentia spectantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION