라틴어 문장 검색

Iam in beneficiis, quomodo colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:47)
Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:1)
Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat quam rogare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:15)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Inter utramque hanc amicitiam, memoria praeeunte discernens, video priorem inniti magis affectui, alterum rationi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:13)
Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia iam infirmabatur, praebere solatium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:14)
ne id magis carnali affectui meo quam eius necessitati ascriberetur, et sic mea auctoritas minueretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:17)
alterius voluntatem suae praeferre, illius necessitati magis quam suae ipsius occurrere;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:7)
Vt sibi iuncta magis Nature dona resultent, Vt proprium donet donis mixtura fauorem, Solers Nature studium, que singula sparsim Munera cuntulerat aliis, cuncludit in unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:1)
Vel lusisse parum, uel saltem sompnia passam Credas et tenues ire sensisse procellas, Vel magis oblitam facti presentis in illa Naturam peccasse putes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:2)
Nunc magis euadens celestia uertice pulsat, Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nos Nunc redit et nostra sese castigat habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:13)
Ne uestre faciat conceptio mentis abortum, Ne res tanta ruat, ne lux moriatur in umbra, Sed magis exposita prefulguret, exeat illud In commune bonum, melius sub luce patebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:8)
Namque bonum quod sepe latet splendore minori Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:9)
Se totam Racio speculis expendit in istis, Sed magis ad presens uisus indulget habenis, Mentem sollicitat, animum diffundit, ut intus Hauriat a speculis aliquid racione probatum, Quod digne ferri tantas mereatur ad aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:8)
Cetera si normam pacis seruare tenentur, Nos magis ad quarum nutum disponitur orbis, Quas penes arbitrium ius est et regula mundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION