라틴어 문장 검색

tunc vero cum animadversum est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장56)
ea enim non potest esse semper uno pondere, quo solet esse per aestatem, sed hibernis temporibus recipiendo ex imbribus aquae multitudinem crescens et pondere et amplitudine disrumpit et extrudit structurarum saeptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장15)
alligatur in summo troclea, quem etiam nonnulli rechamum dicunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장5)
his explicatis antarii funes ante laxi conlocentur, retinacula super scapulas machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장17)
alternis se contra subscudibus inter se coagmentatae lamnisque ferreis ex frigido ductis alligatae, Eae in arbusculis, sive amaxopodes dicuntur, habuerant versationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장10)
in ea materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, e quibus funes alligati retinebant arietem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장18)
Eadem custodia universos circumdedit alligatique sunt etiam qui alligaverunt, nisi forte tu leviorem in sinistra catenam putas.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 92:4)
Alligatus iacebat Persicae potentiae uindex, libertatis publicae adsertor, alligatus iacebat crimen ingratae ciuitatis.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION