라틴어 문장 검색

furto gaudet amans, permutat navita merces et vigil elapsas quaerit avarus opes, blandaque largitur frustra sitientibus aegris inriguus gelido pocula fonte sopor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
Quam ob causam diligenti cura servandum est, ut et suis quotidie matribus et alienis non amantibus agni subrumentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 3:5)
laudi in Creta ducitur adulescentulis quam plurimos habuisse amatores.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:3)
Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator, quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo volumine exposuerit, quo magistratus ordinavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 1:1)
Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 35:1)
Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque, versabat animum tanto facinore procul abhorrentem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 12:1)
Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 37:1)
"Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:37)
noxque ruit soli veniens non mitis amanti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 5:1)
nec minus insomnem lux orta refecit amantem, quam cum languentes levis erigit imber aristas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 25:1)
visus et heu miserae tunc pulchrior hospes amanti discedens:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 114:1)
has tandem voces dedit et solatus amantem est:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 435:1)
roseo talis per nubila ductor implet honore nemus talemque exspectat amantem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 33:1)
ipsam interea, quid restet, amantem ignorare sinunt decretaque tristia servant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 433:1)
cum suis vivat valeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION