라틴어 문장 검색

ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
heu, male de populo meriti, male patribus ipsis blanditi, quos praecipites in Tartara mergi cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권25)
caput inserit ille trilingue coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat, insinuans oris coitu genitale venenum, nupta voluptatis vi saucia mordicus haustum frangit amatoris blanda inter foedera guttur, infusasque bibit caro pereunte salivas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1147)
"hic, hic amator iam, fateor, placet:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis32)
Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum, Amicum, amatorem, virum in quovis loco Paratum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 36)
At pol ego amatores mulierum esse audieram eos maximos, Sed nihil potesse;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 363)
Rogitas, quae mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 780)
Quae, cum amatore suo quum coenant, liguriunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 411)
Quippe forma impulsi nostra nos amatores colunt:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 413)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
Satrapes si siet Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 168)
Per pol quam paucos reperias meretricibus Fideles evenire amatores, Syra.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 14)
neque enim est in rem nostram Ut quisquam amator nuptiis laetetur:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 371)
amatorem trecentae Pirithoum cohibent catenae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 420)
cessit immanis tibi blandienti ianitor aulae Cerberus, quamvis furiale centum muniant angues caput eius atque spiritus taeter saniesque manet ore trilingui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION