라틴어 문장 검색

non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 456:1)
equidem si nobis cum urbe simul positae traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam evidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut omnem neglegentiam divini cultus exemptam hominibus putem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 539:1)
novus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factum per annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 15:1)
ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo Volscorum res possessionis haud ambiguae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 50:1)
maxime id evidens fuit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restituit ostentans vincentem ceteram aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 86:2)
primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 67:2)
inter hos longe maximus exstitit terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita responsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent imperare iis, quorum auxilio egerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 254:1)
di hominesque illi adfuere pugnae, depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 270:1)
et cum tempestas eos neutro inclinata spe dimicantes diremisset, Romani nihil eo certamine tam ambiguo fessi in posterum diem proelium parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 5:3)
evidentissimum id fuit, quod quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:1)
ut et levi momento nec ambigue est victus, ita brevitate ipsa loci facilique receptu in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede est tutatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 276:1)
tum vero minari, nec id ambigue, Privernatem quidam, et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 301:1)
Cornelius dilectum indictum a magistratibus universumque Samnium erectum ac vicinos populos, Privernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue sollicitari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 321:1)
minime ambigua res fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 607:2)
Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 153:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION