라틴어 문장 검색

suspecta maioribus nostris fuerunt ingenia servorum etiam cum in agris aut domibus isdem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장7)
unde etiam mihi rubori est quod praecipuus caritate nondum omnis fortuna antecellis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장13)
decesserat certamen virtutis et ambitio gloriae, felicium hominum adfectus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장7)
nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita gratiarum actione ambitio cohibebitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장10)
quidam amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio interiere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장8)
neque nescium habebat Anteium caritate Agrippinae invisum Neroni opesque eius praecipuas ad eliciendam cupidinem eamque causam multis exitio esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장3)
Mela, quibus Gallio et Seneca parentibus natus, petitione honorum abstinuerat per ambitionem praeposteram ut eques Romanus consularibus potentia aequaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장3)
sed crimini dabatur amicitia Plauti et ambitio conciliandae provinciae ad spes novas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장2)
ne hominem bonis publicis maestum, et qui fora theatra templa pro solitudine haberet, qui minitaretur exilium suum, ambitionis pravae compotem facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장8)
abrumperet vitam ab ea civitate cuius caritatem olim, nunc et aspectum exuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장10)
acciderat sane pietate Serviliae (id enim nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio senatus nihil atrox adferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장4)
colligunt enim discipulos non severitate disciplinae nec ingenii experimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adulationis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 4:2)
Funerum nulla ambitio:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 1:1)
sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 2:1)
vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION