라틴어 문장 검색

Intelligendum autem est, cum proposita sint genera quattuor, e quibus honestas officiumque manaret, splendidissimum videri, quod animo magno elatoque humanasque res despiciente factum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:1)
Quibus autem talis nulla sit causa, si despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:2)
Quod igitur latissime patet neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:5)
Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:3)
Quae qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua iis ampla et honesta res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:5)
Harum enim est virtutum proprium nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:2)
Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent, repudiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 110:1)
Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 4:1)
Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi librum, in quo exposuit dicendi artis omnium superiorum, et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:4)
mea autem ratio haec esse in dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem, exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:1)
etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se posse dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:10)
Sed si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi strati suspicere possimus, illud certe tamen, quod amplexi sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 22:1)
Quod si in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines , tam certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius a deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus, nonne fore ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:1)
postea dissociati, ut exposui, a Socrate [diserti a doctis] et deinceps a Socraticis item omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 72:2)
Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit neque se ab eis contemni ac despici sinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION