라틴어 문장 검색

Neque enim tibi maior in arvis Emathiis fortuna fuit, nec Phocidos undis Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:2)
nova furta per aequor Exquisita fugae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:6)
sed, quod trabibus circumdedit aequor, Hoc ferit, et taciti praebet miracula cursus, Quod nec vela ferat, nec apertas verberet undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:10)
Et temere ingressos repetendum invitat ad aequor Pace maris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:16)
Impendent cava saxa mari, ruituraque semper Stat (mirum) moles, et silvis aequor inumbrat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:24)
Huc fractas Aquilone rates submersaque pontus Corpora saepe tulit, caecisque abscondit in antris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:25)
Praebebunt aequora testes, Praebebunt terrae, summis dabit insula saxis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:49)
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:3)
Nominis antiqui cupientem noscere caussas Cognita per multos docuit rudis incola patres, Nondum post genitos Tellus effeta gigantes, Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:5)
pereunt, quos adpulit aequor, Auxilioque diu virtus non usa cadendi, Terrae spernit opes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:14)
Tandem vulgata cruenti Fama mali, terras monstris aequorque levantem Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:16)
Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:3)
Ut vidit Paean vastos telluris hiatus Divinam spirare fidem, ventosque loquaces Exhalare solum, sacris se condidit antris, Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:5)
Forsan terris inserta regendis, Aere libratum vacuo quae sustinet orbem, Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antra Exit, et aetherio trahitur connexa Tonanti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:9)
Non rupta trementi Verba sono, nec vox antri complere capacis Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum Excussae laurus, immotaque culmina templi, Securumque nemus, veritam se credere Phoebo Prodiderant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION