라틴어 문장 검색

Ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resolvit fusus humi, totoque ingens extenditur antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:3)
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans per Graium populos mediaeque per Elidis urbem ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem, - demens, qui nimbos et non imitabile fulmen aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:6)
Insequitur nimbus peditum clipeataque totis agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani et Sacranae acies et picti scuta Labici;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 38:5)
reddidit una boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:15)
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:13)
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:7)
Arcades ipsum credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:8)
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:9)
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:3)
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:1)
Gemit impositis incudibus antrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:16)
At Venus aetherios inter dea candida nimbos dona ferens aderat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:1)
fecerat et viridi fetam Mavortis in antro procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impavidos, illam tereti cervice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:1)
Hic primum nova lux oculis offulsit et ingens visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus Idaeique chori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:2)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION