라틴어 문장 검색

At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장1)
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 5:1)
cum vero intervenit spatium, omne, quod angebat, extinguitur et pura ad nos voluptas venit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 5:2)
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:4)
Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:5)
Iam pusilla te res angit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 1:3)
Seneca Lucilio suo salutem Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1151)
quod eo magis in illo mirabile uideri potest, quod non lente et anxie, sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 17:8)
nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et tablina illa urbium excidia sunt:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:3)
Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti beneficii conscientia.
(세네카, 행복론, Liber III 76:1)
hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat :
(세네카, 행복론, Liber VII 77:3)
quosdam torquet cupido militiae numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:7)
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:3)
Operose adsecuntur quae volunt, anxii tenent quae adsecuti sunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 105:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION