라틴어 문장 검색

Caesar incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus vertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장7)
iuvit hostium aviditas, omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones vesperascente die in aperta et solida.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장11)
mirumque dictu, duo hostium agmina diversa fuga, qui silvam tenuerant, in aperta, qui campis adstiterant, in silvam ruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장5)
quod arduum sibi, cetera legatis permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장5)
omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque navis in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장6)
neque solitum in tali casu effugium subveniebat in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장2)
sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장3)
discesseruntque apertis odiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장6)
sed cura provinciae praetendebatur, levavitque apertis horreis pretia frugum multaque in vulgus grata usurpavit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장2)
tum pro munimentis castelli manipulos explicat colle arduo et derupto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장5)
is cohortatus milites, ut copiam pugnae in aperto faceret aciem pro castris instruit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장4)
augebantur eae copiae vicinarum civitatum ut nondum aperta consensione, ita viritim promptis studiis, et certamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur utroque bellum sibi poscente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장7)
nam Drusus, quamquam arduum sit eodem loci potentiam et concordiam esse, aequus adulescentibus aut certe non adversus habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장3)
primas dominandi spes in arduo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장4)
simul castella rupibus indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION